ANNULATIM crispatae comae

ANNULATIM crispatae comae
ANNULATIM crispatae comae
indigitantur apud Iulium Capitolin. in Pertinace c. 12. Fuit autem senex venerabilis, immissa barbâ, restexô capillô, etc. Hîc enim reflexus capillus idem est, quod flexus, i. e. οὖλος Graece seu οὐλωθεὶς, quem in Albino, c. 13. crispum et renodem dixit. Flectere enim capillum est torquere et vibrare, unde flexi ingenio suo capilli Petronio, qui naturâ tales, non arte: Quintiliano, in annulum ponere capillos; flexi enim illi annulos et nodos quodammodo exprimunt. Unde Arnulfus de locis sacr. subannellatum Christi capillum fuisse scribit, ubi subannellatus est οὖλος: cuiusmodi capillum imagini olim Christi affingi consuevisse, apud Suidam legimus. Alii gradibus capillum frangere dicebant. Quintilianus utrumque, gradus et annulos coniungens, l. 12. c. 10. Sed me, ait, hactenus cedentem nemo insequatur ultra. Do tempori, ne crasse toga sit, non serica: ne intonsum caput, non in gradus atque annulos totum comptum, etc. Vide infra in voce Gradus. Aliter tamen gradus dicuntur in capillorum compositione, aliter annuli. Inflexio nameque ipsa atque crispatio capillorum nexiles annulorum orbes imitabatur: Comae tamen sic annulatim crispatae, non etiam confusae ac turbatae et indiscriminatim temereque implexae habebantur, sed per graus quosdam positae et ordine digestae, ita ut unaquaeque annulorum series stationem quasi suam servaret et gradatim alveolatimque alia super aliam scanderet. In quibus exprimendis Latini, ordinem, stationem, gradus, solent usurpare: Euripides ἕδραν dixit; Manilius fluctus. Nam illa crinium per annulos inflexio et per gradus digestio fluctuum modo exstantium, modo subsidentium, et se invicem propellentium undulatos intortosque motus plane refert l. 5.
Illis cura sui vultus frontisque decorae
Semper erit: tortos in fluctum ponere crines,
Aut vinclis revocare comas, aut vertice denso Fingere.
Ubi tortos crines in fluctum ponere, idem est, quod Quintiliano supra in annulos ponere; et fallitur Vir Incomparabilis, qui aliter accipit. Ovide. l. 3. Art. Am. v. 148.
Sustineat similes fluctibus illa sinus.
Ahbi namque sinum vocat, annulum illum et modum tortilem inflexi capilli Ovid. l. 1. Amor. Eleg. 14. v. 25.
Quam se praebuerant ferro patienter et igni;
Ut fieret torto nexilis orbe sinus, etc.
Vide Salmas. ad Capitolin. d. l. et hic passim, praecipue ubi de Capillis. Addo saltem Annulis crinium seu cincinnis utrinque in cornicum formam acuminatis atque retortis, spectabiles incessisse olim Sacerdores Lydos atque Armenos: Ab iisdem cornigerum caput Bacchi Poetis appellari: nec alia credi Mosis fuisle cornua; quae tamen alii de facie eius intelligunt, quae radiabat etc. Delrius ad Hippolytum Senecae v. 756.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • CAPILLI ad pectinem flexi — apud Ael. Spartian. in Hadriano Caes. c. 26. Staturâ fuit procerâ, formâ comtus, flexô ad pectinem capillô, promissâ barbâ, etc. sunt arte flexi et calamistrô crispati. Firmicus, quorum inflexi crines torqueantur. Contra, ingenio suô flexi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ORDO — I. ORDO a serie differt; quia ille digestio est, quâ suô locô quidque collocatur: haec vero continua quaedam progressio atque contextus continuus. Et quidem Ordinem in deferendis Magistratibus Romani exacte olim observârunt, ab inferiore ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”